liquida guttarum
forma
solita ascendebat, nec in iis unquam evanuisse observatus est, nisi liquor
fuerit» aere per antliam privatus.
§ 49
Ex his omnibus quamvis
evidentissime patet fluidum, quod ex resolutis corporibus
producitur, esse"
verum aerem, cum illa eandem vim, ut analysis chymica, in demonstrando
habeant; majoris tarnen evidentiae gratia etiam synthesi analogum argumentum
afferre lubet. Etenim plerisque Halesii experimentis ostenditur, "
absorberi corporibus quantitatem aeris ipsis mul-toties majorem. Ita
drachma salis volatilis salis ammoniaci
absorbsit l\
pollices cubicos, unde
per calculum deducitur
volumen salis
volatilis
ad aerem absorbtum fuisse ut 1:9. Cum itaque pateat verum aerem athmosphaericum
in multo minus spatium corporum poris cohiberi, nullum profecto dubium
superest, aerem ex corporibus productum, quantumvis superet
illa volumine, verum esse aerem atmosphaericum.
§ 50
Non
aliter ac reliqua
corpora, etiam nitrum magnam copiam aeris poris inclusi possidet. Halesium per
destillationem 180 plum ejus, quoad volumen, ex hoc sale produxit. *
Robinsius ex pulvere pyrio, quod in vacuo accensum fuit, eduxit aerem, qui
244 majus spati m occupavit,
quam ipse pulvis. ** In destil. * Statica vegetab, cap. 6.
** Neue Grundsätze der
Artillerie, p. 90.
a
Зачеркнуто exanthlatus.
ъ
Зачеркнуто elasticum, pressione
et trigore contractile aeri. 0 Зачеркнуто aeris quanti[tatera].