lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 314


Cum jam non exiguam operam eruditi viri consumpserint, ut ejusmodi medium invenirent, cujus ope detegi et mensurari possent vires, quibus lunae et solis sidera gravitatis vim in tel-lure nostra turbent, quaeque alias tantum per maris aestum inno-tescant; operae precium judicavi (praesertim hac re in novis publicis nuper jactata motus) de construenda hunc in usum ali-qua machina subsecivis horis cogitare. Multa primo inciderant, quae specie quidem magnam spem prae se ferebant, ad examen tarnen revocata vanitate sua risum et indignationem movebant. Venit tandem in mentem sequentis constructio instrumenti, quod cum examini meo satis respondisse visum sit; vobis, clarissimi collegae, perpendendum propono; et si vestro calculo fuerit probatum, constructum iri jussu cancellariae non dubito. Deni-que si et effectus votis responderint, dignum certe erit, ut titulo universalis Barometri ornetur. Nam 1) cum commune Barometrum variam gravitatem atmosphaerae solum indicet, hoc omnium cor­porum variatum pondus ostendet; 2) cum alias turbatio gravi­tatis tantum in libero mari per aestum cognoscatur; hujus autem ope instrumenti etiam in remotissimis a mari locis id praestari poterit; 3) forte et ad determinandam longitudinem penduli in diversis^poli elevationibus et ad metiendam accuratius altitudi-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика