Consectarium 2
Ex hoc autem patet, aucta
ratione diametri globi AB ad diametrum luminis tubuli CP scalam variationum
augeri; idem quoque fieri, adhibito tubulo ВС longiore et aere in
globo S pro ratione altitudinis Mercurii condensato. Ita si fuerit altitudo
Mercurii pollicum 100, diameter vero globi AB pollicum 6, lumine tubuli CP
ejusdem diametri
manente, erit scala varia-tionis linearum 34-»-.
Scholium
Glacies cum aqua
frigida in cista GHLM eum in finem adhi-benda censetur, ut aer, qui forte
supra
Mercurium colligetur, constantis densitatis maneat, nec variato elatere
gravitatis varia-tiones turbet.