lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 466


ferente. Priores omnibus corporibus necessario competunt, poste­riores quibusdam. Hinc illas universales, has vero pärticulares qualitates stilo Boyliano non incongrue salutari posse existi-mamus.

 

 

§ 5

Corpus mixtum est, quod constat ex duobus vel pluribus aliis corporibus heterogeneis, ita inter se unitis, ut quaelibet sensibilis pars illius cuilibet alteri sit similis ratione qualitatum particularium. Sic pulvis pyrius constat ex nitro, sulphure et carbone, corporibus heterogeneis, et quaelibet pars illius, sen-sibus obvia, colore, cohaesione partium, vi fulminatrice etc. cuilibet alteri est similis. Corpora, quae mixtum constituunt, ut hic nitrum, sulphur et carbo, miscibilia appellantur.

 

 

 

 

§ 6

Miscibilia sunt saepe ipsa quoque corpora mixta ex aliis heterogeneis, ut in hoc exemplo sulphur constat ex acida mate­ria atque alia inflammabili, nitrum ex acido special! et lixivioso sale, carbo ex oleo et acido spiritu amarulento atque cineribus. Miscibilia ejusmodi miscibilia secunda appellamus; quae si rur­sus mixta corpora sint, miscibilia eorum miscibilia tertia nomi­namus. Verum quoniam sie in infinitum iri nequit, sed dari tan­dem debent miscibilia, in quibus nullo artificio chymico hetero-genea corpora secerni a se invicem aut ratione discerni possint: ideirco ejusmodi miscibilia salutamus miscibilia ultima, sive Chymicorum stilo prineipia.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика