lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 468


§ 7

Corpus mixtum cum in omni particula sensibili sibi sit simile (§ 5), quaelibet ergo particula ejus sensibilis constat ex iisdem miscibilibus; adeoque dantur in corpore mixto particulae, quae, si fuerint ulterius divisae, resolvuntur in particulas heteroge-neas corporum, ex quibus mixtum constat. Priores particulas particulas mixti, posteriores particulas miscibilis nuncupamus. Prioris generis sunt particulae pulveris pyrii non aliter quam nisi in sulphur, nitrum et carbonem resolubiles; posterioris vero sunt ipsae particulae nitri, sulphuris et carbonis particulam mixti in pulvere pyrio constituentes. Particulas miscibilis ultimi, parti­culas principii salutari non inconveniens videtur.

 

 

 

§ 8

Ex definitione mixti et exemplis aperte patet, per mixtionem corporum heterogeneorum diversas qualitates et phaenomena oriri, idque circo ad explicandas corporum qualitates particu-Iares earumque mutationes cognitionem mixtionis necessario requiri; atque adeo Chymiae officium est, ut mixtionem corpo­rum sensibilium, ita quoque ea ex quibus mixta primo resultant, nempe principia, investigare. Id vero quibus modis, quibusque mediis chymicis atque adjumentis physicis obtinendum sit, sequentibus capitibus docetur.

Caput 2

DE QUALITATIBUS PARTICULARIBUS CORPORUM MIXTORUM

§ 9

Primum Iocum merentur eae qualitates mixtorum, quae ex varia particularum cohaesione pendent: nulla enim mixtionis mutatio «ine mutatione cohaesionis particularum in Chymia contingere potest.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика