lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 470


§ 10

Ex varia autem cohaesione particularum primo prodeunt corpora solida et fluida. Corpus solidum est cujus figura sine vi externa immutari nequit, fluidum vero, cujus partes propria gravitate juxta se invicem labuntur, et summam superficiem horizonti parallelam, reliquas ejus partes juxta figuram cavitatis, qua continetur, format.

 

 

§ И

Solida sunt" dura vel ductilia. b Dura ictibus impetita in partes discutiuntur; ductilia ictibus sine ruptura cedunt et in laminas* atque in fila extenduntur. In utraque qualitate resi-stentia differt pro ratione cohaesionis inter particulas, ita ut nullo modo definiri possit; cum gradus illius sint numero infiniti.

 

 

§ 12

Durum corpus est rigidum vel fragile. Rigidum multa vi et machinis indiget ad cohaesionem particularum [tollendem]; fragile digitis compressum vel agitatum fatiscit. Fragile denique corpus est friabile vel scissile. Friabile, cum vi dividitur, in grana vel pulverem fatiscit, ut videmus in marmore et argilla sicca. Scis­sile in Iamellas vel filamenta distrahitur tenuissima, quemad-modum in selenite et asbesto deprehendimus.

 

 

§ 13

Corpus fluidum est vel spissum vel tenue. Tenue, quod, variata figura cavitatis continentis, repente superficiem ejus

a Зачеркнуто fragilia. ъ Зачеркнуто Fragilia. c Зачеркнуто seu.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика