lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 474


§ 17

Post qualitates, а varia cohaesione particularum pendentes, proximum locum merentur, quae sensum visus afficiunt. Quan-doquidem ut organi nobilitas, ita quoque infinita fere earum varietas id exposcit. Nullum enim mixtum est, ex subterraneo regno naturae improbo mortalium labore erutum vel ex splendi-dissimis florae thesauris expressum, aut denique ex animantium exuviis comparatum, cujus colorem, vel splendore vividissimum, vel rudi aspectu gratum, seu varietate mirabilem, Chymiae industria imitari non potuit. "

 

 

§ 18

Ante omnia autem oculus discernit corpus opacum a pellu-cido. Opacum corpus est, quod positum inter oculum et objec-tum, b ejus imaginem in oculo repr[a]esentari prorsus prohibet. Corpus pellucidum dicitur, quod inter oculum et objectum positum, imaginem ejus ad oculum claram et distinctam reprae-sentandam transmittit. Prioris generis d sunt marmora, metalla etc. , posterioris aqua, crystallus et similia. Hanc autem definitionem pellucidi non destruunt variae figurae illius/ quae refractis radiis objecta deformant aut multiplicant. Mixtio enim hic re-spicitur in pellucidis, non superficiei variatio.

§ 19

» На полях приписано NB. Luminosum et illuminatum.

Ь Зачеркнуто positum.

«Зачеркнуто impress. . .

d Зачеркнуто est.

« Зачеркнуто pellucidorum.

f Зачеркнуто quorum.

sr Зачеркнуто tenuissima,


Pellucida imaginem objecti, post se collocati, non semper eadem claritate in oculo repraesentandam transmittunt, sed saepe quasi nubecula quadam * obvelatam. Haec autem obve-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика