lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 476


latio sive offuscatio in diversis corporibus diversa deprehendi-tur, et gradatim differt, ita ut alia aliis sint minus pellucida et tandem ad opaca accedant. Quae inter opaca et pellucida medium locum tenent, et radios ita perplexos transmittunt, ut terminos imaginis, ab objecto in oculo describendos, confun-dant, ea vocantur semipellucida seu semiopaca; ut est lapis chalcedonius, colla piscium et similia.

§ 20

Opaca et pellucida sunt levia vel aspera. Corpus leve est, quod imaginem rei oppositae in se repraesentat, asperum nul­lam. Levia corpora ea hic intelliguntur, quae sine industria humana superficiem acquirunt levem, ut aqua, glacies, Mercu­rius, Vitra opaca et pellucida; vel asperam, ut marmor, qua ruptum est; argilla sicca et similia. A speculari levitate ad eam asperitatem, quae prorsus prohibet in superficie corporis objectum repraesentari, gradus levitatis fere infinitos dari, et varia claritate objectorum" imagines reflecti, non secus ac per semipellucida transmitti, manifestum est.

§ 21

a Зачеркнуто reflecti.

Ь Зачеркнуто fulgid[a).

* Зачеркнуто luci diurnae.

d Зачеркнуто eosdem.

« Зачеркнуто Objecta obversa.


Corpora levia esse vel ь splendida vel fulgida observavimus et ita distinximus, ut splendidum definiamus per corpus, quod diei expositum parallelos radios reflectit candidos, cujuscunque sit coloris; fulgidum vero id nuncupamus, quod diei expositum parallelos radiosd ejusdem coloris repercutit, quem habet. Prius in vitris, posterius in metallis potissimum observavimus. Opposita enim faenestrae levis superficies vitri, etiam nigerrimi, ' imaginem illius candidam in se sistit, at aurum flavam, cuprum rubentem repraesentat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика