lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 482


ex diversa et inaequali permixtione simplicium et varia intensi-tate luminis a offerantur, colorum facies cum rebus notis com-parando describere et praedominantis coloris intensitatem indicare convenientissimum esse judicamus.

§ 26

Post ea, quae oculorum sensui patent, sequuntur quae gustu distinguuntur: nempe varii sapores. Sapida corpora dicuntur, quae linguam sensu grato vel ingrato afficiunt, insipida nullo. Saporum vero vividiores et praecipui sunt 1) acidus, ut in aceto; 2) causticus, ut in spiritu vini; 3) dulcis, ut in melle; 4) amarus, ut in pice; 5) salsus, ut in sale; 6) acutus, ut in raphano; 7) austerus, ut in fructibus immaturis. Horum vero qui simplices sunt quique compositi, non prius explicari potest, quam ubi principiorum natura innotescat.

 

 

§ 27

Ut vero in coloribus, ita etiam in saporibus infinita fere varietas observatur, quae a varia permixtione supradictorum saporum variaque ipsorum intensätate, b ex miscela insipidorum oriunda, proficiscitur. Quamobrem non aliter in praxi chymica corpora gustu distincta indicare possumus, quam, ut colores, per similia describendo et praedominantes c sapores notando.

 

§ 28

Olfactum ferientes odores cum saporibus plerumque conve-niunt, ita ut ex. gr. acida gustu acido odore nares afficiunt. In eorum infinita varietated notanda et indicanda non aliter, quam cum saporibus, procedi potest.

a Зачеркнуто prodierint.

Ь Зачеркнуто oriunda.

Зачеркнуто colores.

a Зачеркнуто non aliter procedi.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика