lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 484


§ 30"

Restat, ut aliquid de intrinsecis mixtorum dicamus dotibus, quae vel innatae depraehenduntur, vel arte excitantur, ut sunt virtutes attrahentes, repellentes, lumenь fatuum spargentes, flammam sponte capientes etc. , item vires medicatae aut viru-lentae. Sed de his satis nobis est hic monuisse: suo enim loco clarius patebit, quando priores in mixtis, in quibus conveniens Visum fuerit, modo, inferius (§ )° descripto, explorare conabi-mur. Et posteriores, ubi opus erit, ex celeberrimis afferemus medicis: experimenta enim ad eas detegendas instituere Chymi-corum non est.

 

 

 

 

Caput 3

DE MEDIIS, QUIBUS MIXTA IMMUTANTUR

 

 

§ 31

Mixta immutantur per augmentum vel decrementumd misci-bilis unius vel plurium (§ ). Adeoque necesse est, ut quodlibet corpusculum mixti acquirat vel amittat corpusculum miscibilis unum vel plura. Hoc autem sine mutatione nexus particularum succedere nequit. Quamobrem opus est viribus, quae inter corpuscula cohaesionem tollere possint. Hoc autem imprimis per ignem omnium facillime perficitur, ita ut nullum in rerum natura corpus sit, cujus intima Uli clausa sint, cujusque parti­culas a mutuo nexu non dissolvat.

 

& Зачеркнуто 29.

Ь Зачеркнуто innocuum.

0 Здесь и дальше №№ параграфов отсутствуют в рукописи. d Зачеркнуто unius vel.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика