lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 494


§ 40

In flamma consideranda est diversitas alimenti: lignum sit carbove, et hic fossilis" an paratus ex ligno, etb quali. Etenim densum et rarum, pingue et macrum, siccum et humidum ali-mentum et flamma ipsa pura vel fuliginosa, caeteris quidem paribus, phaenomena saepe variant.

 

 

 

§ 41

Sublata vel debilitata vel quomodocunque immutata vi cohae-sionis inter particulas mixtorum corporum ignis0 nil ulterius praestare potest, nisi аёг aut aqua, seorsim vel simul, succurrant; quae liberas a vinculis particulas distrahunt, transferunt et aliis interponunt. Itaque ignis proprium est inter particulas cohaesionem mutare, aeris vero et aquae situm. Primum itaque est quasi instrumentum, reliqua duo vehicula sunt. Haec qua circumspectione in usum vocanda sunt, paucis hic monemus.

 

 

§ 42

Duobus modis аёг corporibus mixtis assocäatur, ambiendo superficieique illorum incumbendo aut porös occupando. In hoc igitur statu internus, in illo externus vocandus est. d Utriusque non exiguus est influxus in phaenomena chymica.

§ 43

Externus, cum stagnans ad superficiem corporis, ope ignis, 6 transpositis proprüs particulis, mixtionem non raro mutat; tum

a Зачеркнуто aut. b Зачеркнуто ex.

о Зачеркнуто aut utrumque simul succurrat, quae liberas. d Зачеркнуто Utriusque in phaenomena chymica influxum parum advertunt practici Chymiae cultores, quamvis non non pauca hic ut. о Зачеркнуто mixtionem.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика