lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 518


menstruo solvitur, alterum, in exiguas moleculas discerptum, cum menstruo non permiscetur; ut videre est apud docimastas, ubi aurum ab argento aqua forti separatur.

§ 76

Extractioa fit, quando menstruum, quod semper est spiritus vini, corporis, sibi immersi, miscibile aliquod a caeteris separat et in suam mixtionem recipit. Vulgaria exempla fiunt quotidie, ubi aqua vitae aromatis impraegnatur. Nomen autem ipsum et definitio ostendit, hanc operationis speciem semper esse partia- Iem. Differtb a priore specie etiam eo, quod illa circa mine-ralia potius, haec circa vegetabilia versatur, illa majorem, 0 haecd minorem partem corporis solvit.

 

 

§ 77

Decoctio est fere idem modus, ac extractio, nec nisi gradu ignis et natura menstrui differt: hic enim semper aqua adhiberi et igne ad ebullitionem urgeri solet. Exempla vulgaria quotidie ob oculos sunt in cujusque culina.

 

§ 78

Elutriatio est ex corpore pulverulento salinarum particularum separatio, ope aquae tepidae et agitatione facta. Vulgare exem-plum est lixivium, ex cineribus elutum, lotricibus utilissimum.

 

 

§ 79

a Зачеркнуто est.

b Зачеркнуто a solutione propria.

0 majorem переправлено из первоначального minorem. * minorem написано поверх зачеркнутого majorem.


Amalgamationem vocant metalli vel corporis metallici in argento vivo solutionem. Exemplum spectandum est apud auri­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика