lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 540


sertim tarnen ex semine, ope machinarum, ut est oleum lini; destillatum vero humidae sublimationis vi expellitur, proditque aethereum vel empyreumaticum: aethereum vocatur, quod ex planta balsamica calore non majore, quam ebullientis aquae, destillatur et plantae ipsius odorem refert; empyreumaticum vero multo majori vi ignis ex vegetabilibus aut animalibus urgetur, odore tetro et amaroa sapore nauseam movens. Priorts generis sunt olea stillatitia cinnamomi, cariophyllorum etc. , posterius sunt pix, oleum tartari dest. , cornus cervini etc.

§ 120

Spiritus est corpus liquidum inflammabile, aquam in mixtio­nis consortium facile admittens. b Differunt species ejus pro natura corporis fermentati, ex quo elici solent, ut spiritus vini, spiritus frumenti etc.

§ 121

Phosphorus sive pyrophorus est corpus, quod in libero aere sponte flammam pernicem concipit, in tenebris lumen fatuum spargit, 0 praesertim si fuerit agitatum.

§ 122

Succi sunt corpora, ex animalibus vel vegetabilibus elicita, quae et in aqua diluuntur atque resolvuntur, et in formam soli-dam reducta flammam conciperepossunt. Species eorum sunt:mella, gummata, decocta, 4 juscula et gelatinae, succi expressi et robi — sunt enim succi liquidi vel concreti.

§ 123

Mel notissimum est, nec variat, nisi diversa puritate. Gum-matum species sunt diversae, pro diversa plantarum, ex quibus

a amaro переправлено из amaritudine. b Зачеркнуто Sunt autem. e Зачеркнуто sponte vel per affrictum. d Зачеркнуто et essentiae.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика