lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 550


§ 135

Furnos fusorios II et пп duos aequaiis magnitudinisа fieri curavimus ob multiplicem et quotidianum eorum usum: omnes enim operationes chymicae, quae igne perficiuntur, modis con-venientibus in illis possunt institui, si necessitas postulaverit. Ceterum liquefactio, calcinatio, praeparatio, inrigidatio, decoc-

tio, amalgamatio, caementatio, reductio, detonatio et crematio

his in furnis Semper solent institui.

 

§ 136

Docimasticus furnus mm instructus est furnulo incluso, car-oonibus circumdando, cujus ostium per parietem anteriorem patet et tractilibus operculis ferreis occluditur. Parietes furni exteriores sunt ex lamina ferrea crassiore parati lutoque, quod igni resistit, muniti; furnuli inclusi parantur figulino opere ex terris pinguibus, igni resistentibus, sustinentur virgis ferreis, luto munitis. Praeter cupellationem, cui hoc furni genus dica-tum est, omnes operationes, ubi aestus solus sine flamma adhi-beri debet (§ 35), commodissime instituunturb et phaenomena spectari possunt.

 

§ 137

Destillatorius furnus duo habet ostia: per unum vas retor-tum inseritur, et lateribus occluditur, prospiciente foras collo vasis retorti, ad quod vas recipiens applicatur. Posterius0 ostium carbonibus ingerendis inservit. Praeter destillandi usum, per-commode inservit hic furnus ad vitrificationis varia tentamina instituenda igne carbonum, ubi ollae cum miscela apertae tri-podi insistunt luto firmatae.

§ 138

" Зачеркнуто esse.

ь Первоначально institui possunt.

0 Зачеркнуто orific[ium].

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика