lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 13


а

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Quod olim apud Poetas usu receptum erat, Auditores, ut carmina sua, quo Ulis major vis atque honos accederet, a Deo-rum precationibus, sive a laudibus Heroum, qui divinis cole-bantur honoribus, auspicarentur; id mihi etiam hodierno die dicere incipienti usurpandum esse existimavi. Enim vero ea de re verba facturo, quae cum per se ardua et infinitis difficulta-tibus perplexa est, tum insuper post exstinctum crudeli funere solertissimum Collegam nostrum solito formidolosior potest videri; ad serenanda ea nubila, quae teterrimum hoc fatum animis vestris forte induxerit, majore fertilitate ingenii, subti-liore acumine judicii, uberiore copia verborum opus est, quam quae а me exspectare potestis. Quam ob rem, ut orationi meae vis et gravitas concilietur, et placidum oboriatur lumen, ad pristinam ipsius rei dignitatem ex tenebris revocandum, utar Herois nomine cujus sola commemoratio gentium et populorum attentionem atque reverentiam excitat. Magni enim Petri res gestae cum per orbem terrarum generis humani ore celebrantur, tum etiam in toto Rossiaci Imperii ambitu publicis deliberatio-nibus auctoritas et privatis colloquiis sanctimonia narratione illarum comparatur. Eone igitur loco tanti Nominis Majestatem non appellabimus venerabundi, ubi non solum oratio mea vi et

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика