lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 15


gravitate indiget, verum etiam ab hac nostra Societate grati animi significatio erga Fundatorem illius jure meritoque requi-ritur? Inter innümeros enim, eosque magnos magni principis labores, hanc in Patria nostra Musarum sedem, incredibili ac prope divina sapientia Illius instauratam, praecipuam curam fuisse, nullus dubitat, quicunque immensam scientiarum utilita-tem, quae in populo optimis rebus instituendo longe lateque diffunditur, certo judicio ponderat, aeque ac ardentissimum divi Imperatoris Studium illas pernoscendi et in Patria propa- gandi, sive oculatus testis atque admirator meminit, sive famae celebritate convictus suspicit. Etenim Vir summis rebus natus cum novum exercitum hostibus opponere, nova classe maria occu-pare, nova judiciorum et legum majestate tribunalia reddere sanc-tiora, nova moenium forma urbas munire, novis immunitatibus mer-catorum et artäficum excitare solertiam, atque omnium suorum civium mores conformare, et universam Patriam denuo condere in animum induxisset; tum facile intellexit, non castra, non urbes rite muniri, non naves construi, et maribus tuto, sine Mathematum scientia, committi; non arma, non igniferas machinas, non medelas laceris post proelia militum corporibus, remota Physica, parari; non denique legum et judiciorum aequitatem ac morum probitatem absque Philosophiae et Eloquentiae studio introduci; atque adeo nec belli instrumenta nec pacis ornamenta sine Scientiarum ope comparari posse. Quamobrem non solum viros quavis scientia atque arte conspicuos amplissimis praemiis et hospitali-tatis secura comitate peregre invitavit; non solum per omnes Europae regiones et urbes Academiis, Gymnasiis, Palaestris et artificum peritia inclytas, lectissimorum juvenum examina dif-fudit; verum etiam Ipse Dux et instar omnium, praeter aliorum Principum consuetudinem, non semel patrio solo relicto, Bata­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика