lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 17


viam, Angliam, Germaniam, Galliam sciendi cupidissimus pera-gravit. In his peregrinatiombus, quae fuit eruditorum respub-lica, quam Ille praeterierit, non praesentia sua cohonestaverit? Imo vero Se ipsum potius in illorum numerum et societatem inscribi non est dedignatus. Quod inveniebatur splendidius technophylacium, quae Bibliotheca opulentior, quae ingenuae artis officina, quam ille non inviserit, non omnia aspectu suo digna sciscitatus et contemplatus fuerit? Quis erat tum vir eru-ditionis fama celebris, quem Magnus Hospes non salutaverit, et cum illius colloquio et doctrina fuerit delectatus, non bene-ficiis ornaverit? Quot sumptus impendit, ut res pretiosas et multiform; naturae et artis ingenio productas, quae ad ampli-ficandum in Patria scientiarum emolimenta idoneae visae sunt, compararet! Quanta proposuit praemia, si quis magnum aliquid aut novum, in cognitione rerum naturalium, sive in promovendis artibus, se invenisse perhiberet, vel inventurum polliceretur! Horum omnium quamvis oculatos testes non paucos etiam hic praesentes intuemur; praeter eos tarnen eadem testantur plurimae machinae, indefessa Augustä Artificis manu constructae; testantur ingentes naves et munitissimae arces atque portus, quorum delineatio et aedificatio Illo Auetore ac Ductore prompta et tuta exstitit; testatur haec ipsa Academia, tot millibus libro-rum, tot naturae et artis miraculis instrueta, tot denique con-vocatis celeberrimis in omni genere scientiarum viris instaurata; testantur illa ipsa organa, ad varias Mathematicas operationes idonea, omnibus Illius itineribus socia. Sive enim Meotici, Gla-cialis, Baltici, Caspii maris fluetus classe occupabat; sive per Livoniam, Finniam, Poloniam, Pomeraniam, Borussiam, Daniam, Sweciam, aut Victor aut Defensor castra movebat, sive deserta Danubii sive aridas Persarum solitudines superabat; ubique secum illa, ubique viros doctos in comitatu habuit. His omnibus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика