lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 19


docemur, Шит ad tantas res gerendas omne doctrinae genus opportuisse adhibere; hoc vero a nullo alio, quam ab Ipso, tanto cum successu usurpari potuisse. Cum itaque scientiarum usus non solum in Imperio optime administrando, verum etiam, ad exemplum Petri Magni, condendo, sit amplissimus; certissimo equidem argumentp persuasum sibi quivis habeat, necesse est, eos viros, qui Herculeislaboribus. imo quasi gyganteo ausu naturae ar-cana pervestigare conantur, ad protegendam mortalium salutem et felicitatem augendam, non temerarios, sed fortes et magnanimos esse censendos; nec scrutinium naturae deserendum, quamvis repentino fato in conatibus suis fuerint oppressi. Non Plinius favilla VesuvÜ suffocatus tantum horrorem eruditis incussit, ut accessum eorum a fremente intestänis ignibus cacumine prohi-beret; spectatur quotidie curiosorum oculis vastus et venenum fumans hiatus. Nec igitur repentino Richmanni nostri fato Physi-corum animos tarn perterritos esse crediderim, ut investigatio-nem electricae in aere virtutis deserant; sed potius отпет operam in id conferant, cautius quidem pericula instituendo, ut innotescat, qua ratione mortalium salus a lethiferis Ulis ictibus protegatur.

 

 

 

Hinc multo minus mihi, de origine electricae virtutis in aere disserenti, et Vobis audientibus, est reformidandum; praesertim cum tot periculosa experimenta instituta sint, quae in obscuro relinquere fas non est; cumque ipsae meditationes meae, praeter ea, quae dicere institui, complectantur multa in genere de natura meteororum, quorum cognitione nihil mira-bilius, nihil genere humano salutarius esse potest. Quid enim majus a summo Numine hominibus dari atque impertiri potest, quam ut tempestatum mutationes praevidere queant; quod equi­dem difficillimum, imo vix impetrandum esse videtur. Tarnen Deus omnia laboribus vendit; ut luculentissimum deprehensi jam nunc luminarium cursus, per tot secula ignoti, exemplum nos

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика