lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 23


mentes atque animos ad contemplationem meteororum, electri--corum praesertim, intenderunt. Hos meditando potius quam pericula faciendo e longinquo secutus, quantum proficere potui, ex-ponam breviter, quam temporis ratio et vestra patientäa ferat.

Duplici artificio vim electricam excitari in corporibus, fric-tione scilicet et calefactione, Physicis compertum est. Phaeno-mena et leges, quae electricitatem, in gremio naturae; natam, comitantur, ex asse congruunt cum iis, quae arte produci solent. Cum vero naturae ingenium in phaenomenorum varietate pro-digum, in causis eorum parcum sit, cumque iidem prorsus effectus ad easdem causas sint referendi: idcirco dubio procul est, naturalis in aere electricitatis easdem esse causas, nempe frictionem et calfactum; alterutrum vel utrumque simul. Quis enim vapores per aerem volitantes sole calefieri, et aeris meatu collidi dubitabit? nemo equidem, nisi qui et radios solis et volubilem aeris naturam in dubium vocat. A calore igitur et collisione vaporum electricam virtutem in atmosphaera generari posse, manifestum est. Videndum porro incumbit, utrum re vera hoc fiat; et quidem primo, numquid radii solis blando tepore halitus in atmosphaera pendulos reddant electricos. De haliti-bus in frigida atmosphaerae regione affirmari id non tarn facile potest, quam de iis corporibus, quae prope superficiem telluris sunt, praeter Boyliana experimenta, ex ingenio quarundam plan-tarum, quod constantissime servant, conjectare licet. Praeter-eundum existimarem hic heliotropia, antiquis Poetarum fabulis celebrata magis, quam naturalis Historiae scriptorum fide pro™ bata, quod solis cursum continuo scquantur: cum id non ita Semper contingat; verum tarnen äuget suspicionem electricae in illa actionis aliarum plantarum mirus cum solis cursu con~ sensus. Argumentis enim quotidianae observationis indicatur, plantarum papilionacei, ut vocant, generis folia, quae diurnis Jioris patula sunt, post solis occasum claudi complicata, eoque

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика