lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 27


in se proderet. Mota Machina, et vi electrica in frutice exorta, scintillis ad tactum crepantibus, folia quidem complicata man-sere; petioli tarnen manu tacti depressius sese inclinabant. Quod experimentum, non sine jucundo spectaculo multoties repetitum, satis certo indicavit, excitata vi electrica hanc plantulam magis animari, adeoque sensationem illius non parum analogam esse cum electricis phaenomenis. Multa quidem et varia hujusmodi tentamina cum variis planus, solis ortum et occasum sentien-tibus, institui potuerunt, ad veritatem ulterius pervestigandam; sed temporis brevitas ad reliqua exequenda nos avocavit.

Frictionem vaporum in aere contingere, eaque electricam vim produci posse, procul omni dubio est. Nunc perspiciendum venit, utrum id re ipsa, et quo accidat modo? Haec conside-ranti statim occurrit, frictionem vaporum per collisionem eorun-dem produci oportere; collisionem autem non aliunde quam a contraris aeris, cui vapores insidunt, motibus proficisci. Motus illius in atmosphaera frequent'ssimi, imo assidui fere observan-tur ii, qui directione ad terrae superficiem parallela tendunt, diversi nempe ventorum flatus, varias piagas versus. Hos vero vis electricae motores esse nullo modo potest probari: quod enim remoto et absente alio solet fieri, et contra praesente et vicino non fit, id alterius nec effectus nec causa esse potest, imo potius impedimentum est censendum. Isto autem discrimine ventos et vim electricam in aere plerumque, et fere Semper tempus sejungit. Quotiescunque enim nubes fulminibus gravidae exoriuntur, serena et tranquilla tempestas plerumque solet prae-cedere; turbines vero et flatus repentinus, fulgura et tonitrua comitantes, nubium illarum partum esse in confesso est. Contra cum violentissimi ventorum cursus regiones emetiuntur, et noa

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика