lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 29


raro eundem super locum secundum directiones oppositas spi-rant, quod ex nubium gressu apparet, ut illas fortissime collidi et fricari; unde ventosa et nubila tempestate continuo fulgura coruscare, ac tonitrua reboare, aut saltem repelli filum indicis a metallo, necesse foret, si istiusmodi motiones atmosphaerae essent origo natae inter nubes electricitatis. Id tarnen vix un-quam contingit. Haud dibio igitur docemur argumento, omnes aeris motus, cum horizonte parallelos, ventos nempe, quacunque e regione spirent, fontem et originem fulminum non esse. At cursus aeris, dicet quis, ad collisionem et electrificam halituum frictionem procreandam necessario requiruntur; praeter ventos autem nulli deprehenduntur, sensibus nostris obvii. Verum id quidem est; sed nec electrici etiam ignis virtutes, nec illius cum fulmine cognatio per tot secula fuit deprehensa. „Rerum natura, inquit Seneca, sacra sua non simul tradit. Initiatos nos credimus, et in vestibulo haeremus. Illa arcana non promiscue nec omnibus patent; reducta et in interiore sacrario clausa sunt. Multa seculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleverit, reservantur; ex quibus aliud haec aetas, aliud, quae post nos subibit, aspiciet. Tarde magna proveniumt, utique si labor ces-sat. " Hoc gravissimi Philosophi oraculum in nostram, potissime, ut effatus erat, tempestatem cecidisse laetamur, et ante reliqua praeclara inventa electricam virtutem miramur; quae postquam fulmini se congenerem esse tandem prodidit, omnium admiratio-nem vicit. Magnam equidem, eamque veram gloriam consecuti sunt, quibus tarn abscondita naturae mysteria sive industria, sive etiam casu detexisse contigit; quorumque etiam vestigia sequi non ultima laus est. Idcirco et me operae pretium aliquod facturum esse existimo, si motus aeris, qui, quantum mihi quidem constat, a nemine ante hunc diem clare et distincte cogniti, aut equi­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика