lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 33


tschatka, а meridie, 'ortu et occasu marinis ventis exposita, ab
aquilonis flatu praealtis montibus munita, raro saevum gelu
accidit; cum Interim medii Sibiriae tractus, eidem circulo pa-
rallelo respondentes, per totam fere hyemem urentissimo frigore
constricti rigeant nec nisi rarissime regelationem experiantur.
Marium enim, quae aperta Europae et Asiae littora alluunt,
immensa distantia; Septentrionalis Oceanus aeterna glacie con-
strictus; a meridie ingentes, qui Indiam a Sibiria sejungunt,
nive obsiti montes omnem prope mitioris aurae spiritum hyeme
praecludunt. Mirum autem videri non debet ventos, ex aperto
mari hyeme spirantes, regelationem continenti inferre: quippe expe-
rimentis investigatum est, aquam marinam etiam glacie obtectam,
non infra congelationis punctum refrigerari; quod et fluiditas äpsius
testatur: namque frigido aeri in vase exposita, si ultra tertium gra-
dum infra terminum illum descendere argentum vivum in Thermo-
scopio coegerit, in glaciem concrescit. Conservartfluidum таге et
caloris gradum supra vel circa terminum congelationis cum
vasta aquarum mole, aestivis solibus calefacta, tum etiam süb-
terraneo calore per fundum spirante, rationi est consentaneum.
Maria igitur, quae a glacie libera atque aperta sunt, incumben-
tem sibi hyberno tempore aerem calidiorem reddunt eo, qui
occupat continentem, crusta congelatae terrae constrictam, et
profundis obrutam nivibus, quo omnis subterranei caloris hali-
tus compescitur. Id igitur, quod in continente spirantes ex alto
comitatur ventos, ex observationibus et ex rei natura clare
elucescit; videndum nunc superest, quid, cum spirare desiverint,
subsequatur? In id animum intendenti primo sese offert diversa
ratio caloris et densitatis in diversis aeris regionibus. Majorem
in inferioribus partibus calorem quam in superioribus; sive, ut
ad sensus loquar, acutius hyeme frigus supra, quam infra ad
superficiem terrae esse, ratione investigata, experientia depre-
hensa, et phaenomenorum consensu confirmata res est. Et primo
quidem inde quod corpora homogenea densiora majoris vis
caloris capacia sint, rariora, valido deducitur argumento,

regionem multo minus sole calefieri quam

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика