lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 39


regionis ad altitudinem centum orgyarum quadragesimam octa-vam partem non excedit, 15 orgyis positis pro 1 linea Baro-metri; in altitudine autem ducentarum orgyarum non superat vigesimam quartam. Unde patet saepe infimam Atmosphaeram rariorem atque specifice Ievrorem esse superiore. Hunc Atmo­sphaerae statum quid sequi debeat, legibus aerometricis et exem-plis satis convincimur. Jam olim motum in fodinis a diversa densitate aeris oriundum explicavi, ubi ad orgyas 50 et multo minus fluxus aeris ob similem causam excitatur; imo in hypo-caustis hyberna tempestate juxta calidas fornaces aerem sur­gere, juxta frigida fenestrarum vitra mergi, ex motu fumi non raro conspicitur. In tantane igitur altitudine, multo graviorem aerem, contra naturae leges pendere posse putemus? Descen-dit et cum infimo sensim miscetur, rigidässimum gelu super capita nostra fundens. Sine sensibili flatu mergitur, quia secundo scrupulo vix aliquot pollices progreditur, emergente secundum contrariam directionem inferiore. Signum, imo potius effectus permixtionis hujusmodi in aere frequentissimus est, confusus ex ardentibus caminis fumi fluxus. Etenim aer, qui cum fumo ex fornacibus surgit, Semper multo calidior et rarior est reli-quo; ut etiam aestivo tempore ad insignem altitudinem ascen-dat, donec eundem cum illo caloris et densitatis gradum nac-tus subsistat. Quam ob rem hybernis diebus fumi ascensus multo celerior, multo altior Semper esse debet, quam aestate. Verum tarnen multoties prorsus contrarium evenit, ut fumus e Camino profluus magis deorsum, cjuam suxsum tendat, in ipso exitu distractus; unde fumosa nebula a summis tectis ad ter­ra m us c(ue formatur. Quamvis autem id non Semper contingit, ingruente gelu; ratio tarnen absentiae in promptu est: nam absente fumo, fumosa orlri nequit nebula. Idcirco solet dif-ficili respiratione esse gravis matutino praesertim tempore, sub initium repentini frigoris, dum omnia hypocausta et culinae ■ardentibus fornacibus et focis fumum copiosissimum eructant. Quod autem non frigore et densitate aeris nimia suffocatus fumus ita submergitur, inde patet, quod durante aliquot die­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика