lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 45


- vapores ab aquosis, discrepante elevatione separentur: dubium equidem superest nullum, quin ardentium vaporum halitus multo sublimius in vastam Atmosphaerae altitudinem scandant, et remote super aqueis subsistant. Inflammabilium vaporum, qui subtiliores sunt, binae species innotuerunt, altera quae cum aqua facile permiscetur, et ardens Spiritus audit; altera quae aquam ex consortio excludit, et olei aetherei nomine salutatur. Priorem plerumque dum ascendit, in nubium regione, aqueis particulis irretiri, misceri, adeoque vix earum limites transcen- dere; posteriorem lubricitate aqueos vapores eludere et ultra terminum eorum emergere, legibus naturae est consonum. Porro quotidiana observatione id confirmatur, cum saepenumero nubium bina, imo terna strata in diversa altitudine videamus. His ita comparatis non raro contingere debet, ut super aliquot aquosarum nubium series oleosae naturae vapores in media regione penduli sustineantur atque tamdiu suprema occupent, quamdiu aequilibrium densitatis aeris durat. Expanso autem caloris vi inferioris regionis aere, factoque rariore, ut supra ostendimus, descendere frigidior et densior Atmosphaerae pars cogitur, inferiore, ut Iocum cedat, obviam surgente. Hujus spectaculi phaenomena animi Vestri oculis, ut ex oratione mea concipere potestis, et ipsi vidisse memi- nistis, repraesentare verbis, quam brevi potero, contendam.

Quando gravius superioris Atmosphaerae pon'dus inferiora petit, non ubique aequabiliter ad libellam horizontis incedens mergitur; sed ut diversa ratio radiorum, pro nubium positu et pro superficiei terrestris inaequalitate, rarefactionem aeris variat. Itaque ibi locorum descendit, ubi in umbra montis, aut aedificii altioris, vel denique nubis spissioris aer densior columnam graviorem efficit; ascendit autem ex iis locis, quae vel declivitate montium, solis cursum spectante, apricantur; vel per nubium aperturas feriente sole aestuant. Hinc cum fulmina et tonitrua pluviam praecedunt, inferiores nubes plerum-. que sursum et deorsum rupium instar protuberare, crinitos

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика