Primum jam satis certo
omnibus constat, fulminea electri-citate gravidas nubes plerumque post
meridiem oriri, et in horam tertiam aut quartam potissimum incidere, ubi
solis effectus in aere calefaciendo omnium maxime sentiri solet. Cum
rationibus ergo nostris congruit haec circumstantia. Nam quo magis incalescit
inferior regio Atmosphaerae, eo facilior red-ditur descensus superioris, quae
minus calefit, parum disten-ditur; id vero comparato Thermoscopii ascensu cum
depres-sione Barometri, calculo facile elicitur.
Porro grandinem saepe
tonitrua comitari post ardentissimum aestum, vulgatissima experientia
didicimus. Tactus igitur sensu demonstratur, ingruente electrica
nube, superiorem
Atmosphae-ram esse adeo gelidam, ejusque effectum, ämo partem quandam usque
ad nos pertingere.
Deinde quando
radii
solis nubium oppositu praecluduntur, in umbra earum aer refrigeratus contrahi,
idquecirco ab extre-mitatibus columnae umbrosae ad medium moveri
debet; similes
effectus a crescentibus lapsu pluviae guttulis sequi oportet: cum vapores
humidi in aqueam massam coalescentes copiosum aerem absorbere soleant. Illum
tarnen motum väx unquam, sed potius contrarium fere Semper observasse omnes vos
non dubito, cum ingruentes fulminibus fetae nubes impetuosos flatus
prae-mittant, imo et praetereuntes ad latera satis rapide spirent, quietam
auram plerumque post se relinquant. Unde igitur tan-tum aeris flumen ortum
suum habet, nisi descendente superioris Atmosphaerae volumäne pressa inferior
quaqua versus explodatur, et in eam plagam maximum faciat impetum, qua minime
omnium resistitur?
Super haec nimbi, qui
repentino aquarum lapsu, instar exspatiati fluminis, ingentia saxa secum
volvunt, domos pro-sternunt, et momento temporis fertilissimos campos
desolatos