lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 53


quieto et plerumque sereno coelo, raris et gracilibus nubibus. Triplicis autem generis lumen electricum deprehenditur, primo scintilla concrepans, quam plerumque flexuosam et pro ratione materiae varie coloratam observavi, praesertim cum naturalis electricitas ad virgam metallicam ex nube derivaretur. Secundo stridula illa frigida flamma, quae ex solidis metalli angulis accedentibus sensim corporibus obviam fluit, quamque fulmi­nante et tonante coelo tres pedes longam, pedem latam in camera mea inter latus fenestrae et virgam ferream cum susurro emicuisse semel vidi. Tertio fatuum illud lumen, quod in rare-facto admodum aere, seu in tubo Torricellii vacuo emicare solet interruptum, aequalibus temporis intervallis exspirante electricitate. Productas artificio scintillas, ad tactum concrepan-tes, ejusdem generis cum fulminis ictibus esse nemo jam dubi-tat. Vespertina fulgetra ad tertium genus referenda esse viden-tur, cum et in sublimioris atmosphaerae aura appareant, et tonitrua sequantur, et pallido lumine fulgeant, denique per aequalia fere intervalla temporis quadraginta minutorum secundorum emicuisse non semel sint а me observata. Stridulum autem ex acuminatis metallis emanantem conum cum illo igne ejusdem generis esse apparet, quo olim hominum capita arsisse, ut de Lavinia canit Virgilius, item pila atque scipiones; tum denique Castorem et Pollucem super antennas stridere narrant.

 

 

 

 

 

 

 

 

Flexus fulminis consideranti maxime probabile videtur id spirali linea torqueri; adeoque, pro vario situ spectatorum, sinus, angulos, spiras apparere. Ipsa enim nostra de origine

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика