lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 57


resistant; atque adeo cum ea concrepando ingentem contrariam scintillam, seu fulmen potius obvium primitive fulmini vibrent. . Reliquum Ceraunii lapidis ex fulmine originem plerique dubiam habuerunt; eam tarnen prorsus negare non ausim: cum ex lique-facta fulmineo ictu terrestri massa ejusmodi partus possit produci. Haec sunt, quae de ordinariis fulminum phaenomenis meditatus sum; sequuntur ea, quae minus solita, majus mirabilia censentur.

Ignem seu flammam ex nubibus cecidisse, cum fulminarent, ut Historiae fides, ita quoque non pauci hujus aevi testes pro­bant. Eam flammam ex leniore illius motu colligitur a fulmine differre. Hic igitur clare patet oleosos vapores lapsu in massam collectos et accensos proprio pondere depressos ad terram pertigisse, atque ipso miraculo meditationibus nostris annuisse.

Non pauca adsunt testimonia, etiam antiquorum, coelo Serena intonuisse, quod ostentosum visum fuisse mirum non est. Cl. Richmanni nostri fatum parum absimili casu evenit. Mirum tarnen esse desiät, postquam cognovimus, sereno etiam coelo aerem vaporibus diversi generis non raro graviorem esse posse quam nubilum.

Lapidibus pluisse cum veteres memoria prodiderunt, tum etiam recentiorum saeculorum documentis non absimilia prodigia perhibentur; exortis procellosis . et fulminantibus nubibus, saxa stupendae molis sublata in altum, arbores proceras eradicatas, imo lapidea templa eversa fuisse. Ejusmodi vim attrahentem fulmineae electricitati non difficile tribuere possumus. Nam comparatis ictibus fulminum et volumine electrico in aere cum scintillis electricitatis artificialis et volumine, facile intelligitur tantae molis corpora potentiore et propiore nube electrica a terrae superficie avelli et per aerem vibrari posse.

 

 

 

 

Stupendae istiusmodi attractionis validissimam vim non terrae solum, sed etiam maria sentiunt. „Typhon praeeipua

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика