trifuga
intenditur, qua
illae repelluntur; cohaesio languet, et corpora solida igne aucto Iiquescunt.
Simili motu electricam peregrinam materiam primo incitari ad reliquos motus et
phae-nomena producenda verosimillimum est. Nam calor et vis electrica oriuntur
frictione; ille valida ad crassas, haec blanda ad subtilissimas particulas in
gyrum movendas indiget. Furente igitur motu vertiginis in particulis
electricae materiae, porös metalli occupantis, cum fulminea electricitate
animantur, eis, quae corpus constituunt, quietis, sive placide
motis, adeoque
corporis calore vix aut ne vix quidem aucto, centrifuga vis particularum in
poris exoritur, eos distendit, a nexu particulas materiae propriae
urget; cohaesio
adeo languescit, ut metallum illico fluidum evadat.
Explicatis his
phaenomenis satisfecisse utcunque pro prae-senti curiositati Vestrae me
arbitror: idcirco ad ea tentanda me converto, quae ad evitandos lethiferos
fulminum impetus conferre possint. Non his indignationem
aliquam, Auditores, aut
metum Vos incedere'crediderim, qui intelligitis Deum feris bestiis sensus et
vires ad defendendum, hominibus insuper providam rationem ad prospiciendum et
removendum omnia, quae vitae infesta esse possint, dedisse. Non fulmina sola
ex visceribus exundantis naturae erumpentia illam petunt; sed alia quam
plurima, pestes, inundationes, terrae motus, procellae, quibus non minus
laedimur, non minus ad horrorem incitamur. Cum igitur medelas pestiferis
vulneribus, moles inundationibus, firmissimas bases aedium tremoribus terrae
et procellis oppo-nimus; non tarnen nos Divini Numinis indignationi temerario
molimine obstare existimamus; quid est igitur, quod ad evi-tanda fulmina
refugium quaerendum prohibeat? Utrum Uli teme