lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 67


70


Трут по физике 1753— 1765 гг.


 

rarii existimantur, qui tenuis Iucelli gratia immensa et procellis horrida trajiciunt maria; neque id sibi facile accidere posse reformidant, quod fatum plurimis ante eos, etiam parentibus eorum contigit? Nil minus; sed laudantur, imo etiam conceptis publice votis Deo in tutelam commendantur. Eos igitur, qui fulminis naturam, securitatis communis gratia scrutantur, qui ad praedicandam Creatoris majestatem et sapientiam magnalia ejus perscrutantur, temerarios et infandos esse censebimus? Mihi vero etiam propitio Numine uti videntur, cum sudores eorum amplissimo praemio, revelatione scilicet tot miraculorum afficiat. Reserata videmus ejus adyta, detecto fulmineo Electro, et nutu naturae ad interiora sacra invitamur. Etiamne in limine haerebimus, et praejudicio obstrepente, haesitabämus? Imo vero quantum nobis datum concessumque est, ulterius progredi, circumspiciendo omnia, quo animi oculus pertingere possit, non desistamus.

 

 

 

Videamus igitur primo, quantum videre possumus, numerum, situm et vim activam nubium, fulminea electricitate gravium. Statim autem occurrit, ejusmodi nubes esse posse aliquando plures, aliquando vero unam tantum. In casu priore varii effec-tus, pro vario nubium situ accidunt. Etenim vel omnes elec­tricam vim nanciscuntur, vel quaedam. Prius non ita facile evenäre 'posse ex diversa nubium altitudine colligitur; et si accidat, diversi gradus electricitatis in diversae altitudinis nubibus oriantur, necesse est. Hinc excitata vis electrica in nube, alteri vicina, quae electricitatem vel nullam vel multo minorem concepit, inter utramque concrepat, fulmen et tonitru producit. Simili ratione reliquae nubes communicando sibi invicem electricitatem tamdiu fulminant, tonant, quamdiu vis electrica in Ulis

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика