lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 69


durat, quae variis modis consumi potest. Saepissime fit, ut fulmi­num exortum vivida scintillarum concrepatio ex virga ferrea, non ultra quatuor orgyas a terra elevata, comitetur. Unde constat elec­tricam nubium vim ad superficiem terrae pertingere, omnis generis corporibus, praesertim acuminatis recäpi, minui et temporis successu prorsus absorberi; hoc autem fieri, si Volu­men actionis electricae successive minuitur, eo debilius factum, quo major est a nube distantia. Alias autem quando terminus vis electricae terram versus spectans, in vicinia abrupte desi-nit; et nulla vel adeo exigua Signa illius sentiuntur; tum fit ut nubis concrepatio cum terra subsequatur, tactis iis corporibus, , quae vel proxima, vel maxime derivativae electricitatis sunt. Hinc non vana oboritur suspicio, eas nubes magis infestas. nobis esse, quae inter manifesta fulmina et tonitrua expositum apparatüm electricum parum, aut prorsus non afficiunt; atque adeo comparata repulsione fili a virga metallica, cum inter-vallo temporis, quod fulgur et tonitru intercedit, distantiam imminentis fulminis determinari non posse. Praeterea saepe accidere potest, ut intervallum, quod nubem electricam ab alia, quae ejusmodi non est, secernit, capiti immineat; hinc facta inter illas concrepatione, fulguratione fere simul et fra-göre animum percelli; cum Interim ii, cjui subjecti sunt oppo~' sitis extremitatibus utriusque nubis, inter fulmen et tonitru longiusculum temporis intervallum observent; eo discrimine, ut qui electricae nubis obverso margini proximus erat, ante majorem electricitatem, quam post fulmen, animadvertat; .

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика