lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 71


alter vero eam tum primum oboriri experiatur. Super haec quando sola continua nubes electricam vim concipit, aliis tarn remotis, ut ad fulmen eliciendum aptae non sint; hinc indice vividam electricitatem aeris manifestari posse, sine . omni fulguris et tonitru signo. Cum autem haec omnia pro magnitudine, figura, numero et situ nubium infinitis fere modis fiant; inanis equidem videtur mihi illa opera, quae in condendis legibus, ad consensum indicis cum fulmine eli­ciendum consumitur. Quapropter ad quaerendos ipsos modos, quibus fulmina forte evitari aut removeri possint, accedo. Haec autem situ locorum aut expositione convenientium machi-лагит praestari posse videntur.

 

 

 

 

Quod locorum situm spectat, in regionibus montosis umbrae ■magis ictibus expositae ex meis rationibus esse videntur: cum descendens versus illas aer electricam nubem magis deprimat, secum trahens. Idcirco loca, quae ante fulmina apricantur, securiora umbris existimari possunt. Hoc autem collectis et inter se collatis observationibus melius explorabitur. Ediliorum domorum ac templorum aprica et umbrae, item sylvarum umbrosa frigora, huc referenda sunt. Tutiora omnium videntur subterraneorum cuniculorum latibula, metallorum fodinis non absimilia. Enim vero praeter ea, quod sublimiora frequentius fulmine feriantur, quam humiliora, etiam nunquam mihi legere aut audire contigit, fossorum cuniculos aut puteos tactos fuisse. Confirmatur id etiam exemplo, quod in annalibus Freibergen-sibus legitur; anno 1556, die 29 Decembris, media nocte, oborta ful-minea tempestate, in circumjacentibus villis sedecim fana fulmine tacta et exusta fuisse; ubi tarnen nullum fodinarum, quarum infinito fere numero terra iisdem in locis quaqua versum est perforata, . damnum factum esse commemoratur. Kaempferus de Imperatore Japoniae refert, illum, cum fulmineae nubes exoriantur, sub

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика