lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 73


profunda et ingenti piscina in fornicatis cellis se condere solere; et Japonenses censere, elementum aquae coelesti igni penetrari non posse. Quae opinio quamvis non ex fönte ipso derivata sit; utilis tarnen censenda est: cum aquae massa fulmi-neam vim, facto ictu, facile in se recipiat, et cum terra com-municatum dissipet; sine omni damno.

 

 

 

Haec evitandis, sequuntur avertendis fulminibus idoner modi, quorum duo non sine successu adhiberi posse videntur; unum expositis et rite suffultis constare sagittis; concus-sione aeris fieri alterum; hac motum electricum in aere con-fundi et inhiberi; illis electricitatem derivari in terram et ab-sorberi. Notissimum enim est, acuminatas turres frequentissime omnium fulminibus peti; praesertim quae ferreis tritonibus ornatae, aut metallo tectae sunt. Etenim lignum siccum et lapides porosi sunt ita comparati, ut eum gradum electricitatis, quem metalla, acquirere nequeant. Idcirco si illa in metallis maxima exoriatur, ligna sicca et lapides porosi pro fulcimentis aestimari possunt. Hinc acuminata tecta turrium ex metallo constructa, pro veris illis sagittis haberi saepe debent, quae a Physicis suffultae elec-trico aeri exponuntur, quarumque in attrahenda fulminea elec-tricitate effectus plurimis periculosis experimentis, et clarissimi Richmanni interitu, plus satis innotuerunt. Ejusmodi igitur sagit-tas, in locis a frequentia hominum remotioribus, erigendas esse existimo, ut exorta fulminum vis in illis potius, quam in homi­num capitibus et tectis deficiat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика