lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 77


quae ex plantarum tracheis jsxprimitur, huc non spectat, adeo-que praetereunda est. Ad reliqua igitur electrica meteora expli-. canda me converto.

Ostendi superius, hyberna tempestate saepe contingere, ut superior atmosphaera descensu suo repentinum gelu afferat, sine venti flatu notabili, praecedente regelatione. Aurorae borealis apparitiones etiam post regelationem plerumque con-tingunt, ut frequentissime r. epentini frigoris sint nunciae, vel comites. Electricam frictionem vaporum fieri in aere descensu superioris, atque inferioris ascensu, ex theoria nostra de origine fulminum constat. Adeo igitur probabile est, aurorae borealis lumen producta in aere vi electrica oriri. Confirmatur hoc similitudine generationis et interitus, motus, coloris, et figurae, , quae in aurora boreali et in Iumine electrico tertii generis con-spiciuntur. Excitata in vacuo globo vitreo vis electrica repen-tinos vibrat radios, quos subito expirantes aliae fulgurationes . citissime excipiunt, ita ut continuum fere lumen ardere appa-reat. In aurora boreali, quamvis non tarn frequens vibratio sit, pro ingenti mole totius voluminis, formam tarnen habet simil-Iimam. Nam fulgurantes columnae septentrionalis luminis striatim a. densioris et electricae atmosphaerae superficie in rarissimam aut verius nullam ad perpendiculum circiter vibrantur; non secus, ac lumen in globo vacuo electrico a superficie sphaerica ■cava centrum versus convergentibus radiis ejaculatur. Denique color in utroque phaenomeno est pallidus. Omnes borealis luminis memoratae facies non vapores aut nubes esse, lumine aliquo collustratos, cum regularis Semper figura et a nubium . atque vaporum ingenio aliena, tum etiam translucentia sidera apertissime docent. Non paxum certitudinis accedit ex observa-iiionibus meis, quibus constitit ad initium autumni et finem

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика