elucet: nam solis
calore ad tellurls superficiem aer per diem calefactus, post ejus occasum
rarior est quam provectiore nocte; ubi et absentia radiorum et descensu
superioris atmosphaerae refrigeratur; frictio et vis electrica cessat, lumen
dis-paret. Ex majore autem causae intensitate per integram noctem durare id
posse, nemo ibit inficias.
Simili de causa
continuatio sublati aequilibrii perpetuum lumen boreale ultra polares
praesertim circulos gignit; quod accolis Oceani septentrionaiis, absente pSr
hyemem sole, et luna circa novilunia, longam noctem claram satis reddere
solet. Quippe rigente superiore atmosphaera, quae tum paucos aut nullos
sentit radios solis, inferior regelato et aperto mari incumbens
tepet, extenditur,
surgit, descendente superiore. Cum vero rigor frigoris in superiore et
regelatio in inferiore regione continuo durent; mirum equidem non est
frictionem et electricam vim continuari et lumen perpetuo spectari.
Missis explicationibus
reliquorum phaenomenorum, unicum non possum praeterire tacitus, nempe colores
varios, quibus, orto aliquando nocturno lumine, coelum, non sine stupore
spectantium, tinctum ardere videtur. Ejusmodi auroram septen-trionem versus
simul et austrum Anno 1750, 23 Januarii obser-vare mihi attentius
contigit. Series,
qua phaenomena continuata sunt, sequens est. Audita post meridiem hora sexta
et crepus-culo exstincto, apparuit statim lumen boream
versus, reguläre, vivida
luce coruscans. Super chasma atrum arcus albus nitebat, cui, interjecta
fascia coeli caerulea, superstetit arcus concentri-cus vividissimi coloris
rosei. Ad horizontem occiduum aestivum surrexit columna rosei coloris et fere
ad punctum verticale pertigit; radiis interim lucidis et flammulis tremulis
toto hemi-sphaerio exardescente. Cum autem austrum versus oculos con