lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 93


in caudis cometarum simillimi sunt columnis et radiis, quibus boreale lumen flagrat. Denique utriusque pallor, viam stella­rum radiis et transitum concedens arguit, eandem naturam esse utriusque; utrobique siderum lumine fortiore debilius electricum obruitur.

 

 

Cum itaque caudae cometarum vapores non sint, sed solum aetheris motus ab electricitate profecti; vani equidem sunt illi terrores, qui incutiuntur Cometarum apparitione, a quorum caudis diluvia oriunda esse cretruntur.

 

Non pauca sunt, quae de aliis coeli phaenomenis, quemad-modum de lumine Zodiacali, de stellis nebulosis et de lactea via, simili modo disputari possent, quorum non dispar origo mihi esse videtur. Verum tarnen orationis curriculum cohibere mihi, rerum magnitudine fesso, necessitas suadet; Vobis forte audiendi satietas silentii desiderium excitavit.

 

 

Finem itaque sermonis implendo, ad Eum me converto, qui hominem creavit, ut contemplando immensam rerum creatarum magnitudinem, innumerabilem multitudinem, infinitam varieta-tem et summa Providentia positum inter eas nexum, illius sapientiam, potestatem ac clementiam venerabundus admirare-tur. Illum ego ardentissimis votis precor, ut, cum nostrum aevum reseratis et patefactis tot naturae mysteriis clementissime prosperaverit, assiduos eruditorum labores, ubicunque terrarum discere opera illius Student, felicissimo successu etiam ultro secundare non dedignetur; ut ad salutem et vitam mortalium, ab infesto meteororum impetu protegendam, securum ubique aperiat asylum; denique ut eo adspirante, divinis Magni Petri consiliis et liberalitati kugustissimae illius filiae nostrorum conaminum successu respondere possimus; ut sub pacatissimo

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика