lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 100


Omnia ista non eum in finem hic subjuncta sunt, ut me Uli Viro praeferendum esse velim; sed clariss. Collegarum placita sequutus sum, qui ad praecavenda laeva de me judicia haec inserenda esse voluerunt.

II.      Mirum autem etc. (p. 36, 1. 10). Glacie obtecta aqua marina ad 28 orgyas profunditatem in sinu Finnico, a littore 23 Verstas, in submerso Thermometro Mercuriali ostendit gra-dum 150, seu punctum congelationis, juxta meam divisionem 0. Experimentum instituit quidam amicus meus anno 1746 die 17 Martii, cum describendis littoribus et insulis sinus Finnici operam daret. Aquam marinam, quam a promontorio septentrio- nali, curante alio amico, obtinui, exposui frigidissimo aeri, die 14 Februarii anni praesentis in poculo vitreo. Depresso mercurio in Thermometro infra terminum congelationis ad 2 gra-dus, aciculae frequentes in aqua apparuerunt; at cum Mercu-rius 3j attingeret, densam consistentiam nacta est integra aqua. Thermometrum indicabat in aere gr. 177; infra congelationis terminum 27.

III.    Confirmatur ratiocinium etc. (p. 40, 1. 1). Glacialium accretionum celeritatem stupenda vi frigoris fieri posse, inde etiam colligitur, quod in Sibiria effusa ex vasculo in guttas resoluta aqua gelu constringatur in glaciem, priusquam terram attigerit.

IV.    Ex multoties autem institutis etc. (p. 40, 1. 20). Expe-rimenta ad determinandas aeris densitates, in variis gradibus caloris, ceteris paribus, instituta sunt a me, praeter alia vasa, in tubulis manometricis aequabilibus, sine bulbis. Variante rationem extensionis diversa quantitate vaporum, media inventa est utcunque regularis; nempe volumen aeris 50 graduum infra punctum congelationis, ad id, quod est circa ipsum punctum, esse ut 10 ad 11; ad 50 autem gradus calidum supra illud punctum, ut 10 ad 12; sive 5 ad 6. Hinc gradui caloris supra

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика