lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 126


tantam altitudinem vapores ascendere a cometa confirmabimus? Quo jure? Sed fingant subtiles vapores, quibus fingere volupe est. Ego rerum naturam ubique sibi similem invenio; et cum radios etiam remotissimarum stellarum ejusdem esse indolis cum solis radiis et communis ignis ex reflexione et refractione disco: idcirco pariter in cometis et aerem et vapores eodem ingenio gaudere, quod nostri sequuntur, non dubito. Porro si similitudinem inter cometarum caudas et auroram borealem deprehendimus, hancque vapores ex globo nostro exules esse non existimamus; pari jure igitur in dissipandis cometarum vapo-ribus parci esse debemus, tantam propter similitudinem; ad quam clarius ostendendam sequentia subjungo.

1)     Observantur caudae cometarum aliquando coloribus luden-tes; Hevel. Cometogr. , libr. 8, p. 451, 453. In aurora boreali idem quandoque contingit.

2)     Deflectit cauda cometae et incurvatur circa perihelium, cum motu laterali incedit; columnae aurorae borealis etiam motu simili incedentes relinquunt nonnunquam post se fragmenta exspirantium columnarum, quae simul spectata caudam cometae incurvatam non inepte referunt [fig. 22]. Columna a movetu secundum directionem sagittae; exspirantium columnarum partes sunt bb et cc.

3)     Interrumpitur cauda cometae et frustatim apparet: Hevel. , ibid. , p. 450, 451; interrumpuntur eadem ratione columnae luminis borealis.

4)     Jübar ambiens caput cometae splendidius est cauda, non secus atque arcus luminis borealis majore luce coruscat, quam columnae.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика