lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 131


Quamquam non pauca specimina exstant, quae ad explicanda. electrica phaenomena conscripta, imo quaedam praemiorum honoribus ornata sint; verum tarnen multitudo experimentorum, quae postea instituta, et varietas phaenomenorum, quae nuper detecta sunt, clarius lumen doctrinae de electricitate accensura esse existimantur.

Idcirco Academia Scientiarum Imperialis Petropolitana omni­bus atque singulis naturae indagatoribus pro obtinendo solito centum ducatorum praemio, ad annum 1755 ante diem 1 Junii, hoc elaborandum proponit, ut in verum electricitatis causam inquiratur, veraque ejus condatur theoria. Quo circa praeter ea, quae ex more recepto problematis subjunguntur, monita, sequentia quoque attingere non inutile judicavit. Quandoquidem-ingeniosas hypotheses, quibus solertissimi arcanorum naturae scrutatores ad excolendam electricam theoriam sunt usi, detec-tis recens electricis proprietatibus explicandis haud sufficere posse videtur; eumque defectum inde exstitisse, quod non pauca, ad veram electricitatis theoriam condendam utilissima, non satis observata fuerint, quorum brevis hic fit mentio.

 

 

Primo quidem, electrica phaenomena multa habent, quae cum ignis proprietatibus sunt communia; non pauca, quae ab ejus indole prorsus abhorrere videntur. Prioris generis est, quod flamma per vim electricam excitetur; posterioris, quod ipsa vis elec­trica in productione sua igne inhibeatur: quemadmodum vitra

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика