lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 133


nimium calida illam excitare recusant. Porro ipsa per cande-factum igne ferrum et per glaciem pariter propagatur. Quam ob rem sollicite perspiciendum et distinguendum esse arbitra-mur ea, quae in causa electricae vis et ignis communia, quae diversa sint. Quibus rite perpensis, et distincte evolutis, majorem in meditationibus et doctrina de electricitate claritatem exori-turam esse speramus.

Secundo, cum corpora in diversa prorsus genera а natura alias discreta electricis phaenomenis in unum as-sodentur, ita, ut vitrum, corpus fragile, durum, fixum, flam-mae concipiendae minus capax, et ad mineralium regnum potis-simum spectans, cum molli, tenaci, volatili et combustili serica materia, ad animale regnum unice pertinente, primitivae elec­tricitatis virtute in unam speciem copulentur; rursum animal vivum et metallum, corpora naturae regno, imo toto coelo dif-ferentia, derivativae electricitatis vinculo sint connexa: quam ob rem ad veram hujus materiae theoriam condendam utilissi-mum fore judicamus, ut corporum utriusque generis qualitates particulares sedulo examinentur; atque eae, quae omnibus pri­mitivae electricitatis corporibus communes sunt, non secus ac illae, quae omnibus derivativa virtute gaudentibus insunt, probe notentur: alias enim timendum erit, ne ipsorum palpabilium corporum proprietatibus neglectis, insensibilium materiarum illecebris seducta mens imaginationi magis indulgeat, quam rigo-rem judicii sequatur.

 

 

Tertio denique, materiae subtilis electricae, cui pori corporum patent, diversi et quidem tres concipi possunt motus: nempe progressive, gyratorius et tremulus. Hic quoque animadvertendum esse videtur, quae et quot motuum genera ad producenda electrica phaenomena sufficiant: ne cui

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика