materiam electricam, producendo
lumini boreali idoneam, a tro-picis ad polos accersere satagit; ego in loco
ipso amplam inve-nio; ille non declarat, quo haec fiant modo, sed
praetereundo aliquot" verbis suam conjecturam adumbrat, ego theoriam meam
luculentissime explico; ille nullis argumentis stabilivit, ego non solum
argumentis, verum etiam explicatis phaenomenis confirmo.
Hinc non solum mihi
plagium nullum objici potest, verum etiam clarissime patet me nec ratione
temporis, nec rationeb descensus superioris atmosphaerae Franclino
aliquid debere; eet omnia4 mea propria esse atque nova.
Hoc tarnen non obstante,
non obstantibus tot novis ideis et conjecturis, tot novis experimentis et
observationibus, qua-rum plena est oratio mea, non tarn vanus fui, ut ea
jactarem fuisse prorsus ignota, sed clara et distincta cognitione caruisse, et
quantum quidem mihi constat.
a Зачеркнуто lineis.
b Зачеркнуто ipsius materiae.
0 Зачеркнуто nec solum.
d Зачеркнуто praeter
electricitatem aeream.
о Зачеркнуто Si ea singula puncta
jam mihi.
|
2. Theoriam meam de caudis cometarum dicit
clarissimus Grischow non plane esse novam, quod qui[d]am jam ante me suspicati
sunt eam cum aurora boreali convenire, et clariss. Eulerus etiam ex attritu
particularum partem (partem non totum), luminis in cauda excitari posse
arbitratus est. " Omnes autem hi jam propugnant; omnes id
quaesiverunt, quod
ego inveni. At ostendat mihi clarissimus collega, quis eorum virorum, qui de
caudis cometarum unquam scripserunt, suspicatus est: 1) cau-das ex descensu
atmosphaerae cometae in umbra illius oriri, 2) integras electrica
vi excitari et radiis solis nihil deberi