Quotiescunque ingentem multitudinem
diversarum
opinionum de rebus naturalibus consideramus, non sine animi dolore aliquo
miramur, post tot magnorum virorum conamina, post tot prae-clara inventa, tot
phaenomena physica adhuc restare non satis explicata, in ea potissimum
scientiae naturalis parte, quae circa qualitates corporum, a minimis
particulis, ab omni visionis sensu remotis, profectas, versatur. Sed minus
mirum id esse videbitur, quamprimum considerabimus ipsa prima principia
mechanica, adeoque physica in disceptatione esse, summosque seculi hujus
viros de iis dissentire. Exemplum luculentissimum est mensura virium
motus, quae
ab aliis in simplici, ab aliis in duplicata ratione celeritatis assumitur.
Non absimili modo id contraversum esse
videtur, utrum
ratio gravitatis corporum aequa sit mensura quantitatis materiae eorundem.
Quamvis enim multi id demonstratum esse
volunt, plerique
axiomatis loco utuntur hac propositione: quantitates materiae
corporum sunt, ut pondera;
tarnen multa sunt, quae
contra haec pugnant, et forte tarn valida, ut eruditi orbis attentionem
mereantur.
Equidem in corporibus homogeneis id
obtinere, non
est ambiguum. Verum id in corporibus heterogeneis locum habere, nuspiam satis
evictum invenitur, et si ut verum assumatur, phae-