lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 351


strata); majorem igitur vim fluidum gravificum exercet in cor­pus B, quam in corpus A, atque adeo corpus В erit specifice gravius corpore A. Verum in utroque eadem est densitas ma­teriae (per hypothes. ); quantitas ergo materiae пол erit gravi-tati proportionalis. Haec de diversa corpusculorum mole; sed idem quoque deducitur, ubi corpusculis diversorum corporum diversa etiam figura tribuitur. Si itaque gravitatem corporum densitati materiae eorum proportionalem ubique esse volumus; . tum aut omnium corporum particulas fluido gravifico bpervias in Universum ejusdem molis et figurae ponere, aut fluidum illud abrogare debemus. Priori stupenda rerum naturalium varietas obstat, quae necessario expostulat, ut diversorum corporum particulae figura aut saltem mole differant; posterius cum tanta probabilitate materiae gravificae pugnat et qualitatibus occultis patrocinatur. Super haec id considerandum venit, quod si mun-dum adspectabilem plenum materia statuimus, materiam gravi-tate carentem admittere debemus; alias enim omnia corpora ia fluido aethereo nec ascendere nec descendere vi gravitatis possent. At si materiam gravitate carentem concedimus, neces­sario a majori concludendum erit dari diversas materias gradu gravitatis specificae aliis materiis cedentes, quod etiam ex ana-logia aliarum qualitatum sequitur, quibus corpora sensibilia gaudent; quippe cum lumen prorsus tolli de corpore possit, variat etiam gradu intensionis: sie de sono, sapore et plerisque aliis qualitatibus notissimum est.

 

 

His perpensis supponamus gravitatem corporum speeificam Jifferre pro ratione superficierum, quas corpuscula fluido gra­vi i . so impervia eidem opponunt; tum non solum memoratae superius difficultates sublatae erunt omnes, verum etiam amplior

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика