lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 367


partes corpusculorum, quae circumfluo fluido urgentur. Nonne hic agnoscere debeam merae vis attractricis existentiam? Minime gentium. Quicunque enim attributa essentialia a modis seu quali-tatibus particularibus distinguere potest, clarissime videbit, nullam rationem nec reddi posse, nec quaeri debere eorum, quae in rebus sunt necessaria. Exempli gratia, cur triangulum habeat tria latera? qua ex causa corpus sit extensum; et plura ejusmodi alia. Etenim ratio cohaesionis ibi tantum quaerenda est, ubi videmus corpuscula insensibilia tum cohaerere, tum ab omni cohaesionis nexu libera, tum fortius vel debilius cohaeren-tia: nempe cur potius sit hoc, quam aliud. Ubi autem, ut in corpusculis primis, nulla est separatio partium, nulla in nexu earum immutatio: nil est ergo, quod quaeras. Principium ratio-nis sufficientis non extenditur super attributa essentialia. Abusu illius irrepsit celebris illa controversia de entibus simplicibus. Etenim cum extensio sit corporis attributum essentiale, in eaque cardo vertitur definitionis corporis; vana est profecto quaestio de causa corporis extensi: nam ante defmitionem quaerendae essent definitionum demonstrationes, quae^aliasex definitionibus ipsis optima methodo elici solent.

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 7

In plana contactus animum intendens statim video immanem illam farraginem diversarum atque, innumerabilium figurarum, quas corpusculis affinxerunt Physicorum plerique, infelici suc­cessu, quamvis conatus fuit laudabilis. Inquirere enim in princi-pia corporum est tarn necesse, quam ipsa'principia esse. Alias in tenebris versabimur, et non secus quam horologii naturam

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика