lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 369


inquirendo partium illius structurae cognoscendae supersedebi-mus. Ego equidem inter illos desperatos me numerandum esse non patior, qui prudentiores Physicos esse censent figuram particularum minime investigandam esse putantes. Non animum ejus absterrere debent anguli, vesiculae, cunei, acus, uncinuli, spirae, et sexcenta ejusmodi machinamenta, qui verissimum agno-scit, omnia ejusmodi principiorum corpuscula esse sphaerica.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

§ 8

Non acquiescere tarnen possum in sola veri similitudine; nec quod quidam viri cordati et in scientia naturali Heroes praeci-puorum corporum particulas globulos esse agnoscant, praesertim fluidorum (omnia autem solida igne urgentur et fiunt fluida), nec plausibili ex analogia argumento innitor, quod omnia cor­pora rotunditatem affectare, et quasi amore quodam amplecti videam, in maximis et minimis, in corporibus mundi totalibus et in minutissimis globulis, sero sanguinis innatantibus. In diver-sis partibus animalium, vegetabilium atque mineralium, in ovis, fructibus, seminibus, quae frequentior figura ostenditur quam sphaerica? Corpora liquida, ipsa etiam metalla fusa, eo facilius sphaericam figuram induere solent, quo moles eorum est minor. Omnia haec praetereo, et mathematico rigori innisus, sententiam meam firmam et inconcussam reddere conabor.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика