lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 371


§ 9

Demonstravi olim vanum esse ignem elementarem* aut stilo recentiorum, materiam calorificam, nempe illam vagabundam, sine ulla suspicione vel tantillum probabilis causae ex uno cor­pore in aliud demigrantem; ostendi etiam calorem consistere in motu gyratorio corpusculorum materiae cujusque, praesertim vero cohaerentis corpora constituentis. Quae mea sententia, quoniam a cavillationibus est defensa, futilia partim refutata partim contempta sunt, ** atque systema meum de calore et frigore nova obtinuit nuper argumenta. *** Idcirco illud pro fun­damento sequentis demonstrationis ad stabiliendam sphaericam figuram corpusculorum ponere nullus dubito.

 

 

§ 10

Cum itaque particulae corporum calidorum moveantur motu gyratorio; supponamus ergo illas non esse sphaericas, sed alte-rius cujusvis. figurae: exempli gratia, cubicae. Sequetur inde ipsa tum" angulis, tum lateribus planis esse in contactu; hinc autem, 1) cohaesionem omni momento in corporibus mutari debere: cum planis sibi appositis multo fortius cohaereant, an­gulis vero sese contingentia nullum fere nexum habeant, necesse est. 2) Quoniam diagonalis, et omnes quae ad Iatera corpus­culorum angulos constituunt lineae erunt illis longiores, necessa-rium etiam erit, ut corpora sensibilia quolibet momento exten-sionem mutent, atque continua tremulatione concutiantur, eo vehementius, quo calor est major. Cum autem utrumque sensi-bus testibus non existat in corporibus: angulosam ergo et aliam

*    In diss. De caus. caloris et frig. , Nov. C, t. I. '* Vide Nouvelle Bibl. germ. , t. VI.

*    In oratione de origine lucis, p. 12.

 

a В оригинале явная опечатка cum.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика