lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 379


vi repellere se invicem (confer dissertationem de causa caloris, Comm. Nov. , Т. I, § 23 et 24), idcirco cohaesionem illarum eo magis debilitari, quo majori igni corpora exponuntur, atque adeo eo usque urgeri posse, ut non solum fluant, verum etiam in vapores resolvantur, sublata prorsus cohaesione atque ipso contactu.

 

 

§ 17

 

Minori igitur motu calorifico indigent ad fluiditatem com-parandam seu conservandam corpora, quorum particulae sunt minores. Hinc mirum non est Mercurium, de cujus particularum tenuitate infinita in re chymica et medica testantur experimenta, . fluere exiguo admodum gradu caloris, qui judicio sensuum in-tensissimum frigus esse censetur. Etenim ex systemate motus calorifici patet, tarn diu corpus esse calidum, quam diu parti­culae in motu gyratorio sunt constitutae.

 

 

 

§ 18

Contra vero corpora ejusdem generis cum Mercurio, nempe metallica, cum fortius cohaereant et multo crassiora sint illo, validissimo aestu ad se fundenda indigent. Crassiora Mercurio corpuscula metallorum inde cognoscuntur, quod ille porös­horum ingrediatur.

 

 

§ 19

Sed infinita sunt, quae circa varios cohaesionis, adeoque soliditatis et fluiditatis, modos in examen vocari possunt, ut

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика