lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 186


altitudine duorum, vel ejusdem sideris, interjecto tempore dato, deducitur tempus in meridiano navis. Ad observationes hujusmodi commodo jamnum adhibetur quadrans Anglicanus catoptricus, quo ingeniosissimus inventor docuit astra deducere coelo. Cog- nita latitudine atque tempore in loco navis investigatur denique longitudo, et quidem duabus viis inter se diversis. Altera est mechanica, astronomica altera. Haec comparatione situs astrorum, illa fidelissimo, quam fieri potest, horologio ad meridianorum differentiam cognoscendam ducit.

 

Incommoda atque difficultates quibus haec methodus obnoxia est, in his consistunt. Quadrans Hadleianus quamvis apte ad alti-tudines siderum adhibeatur observandas, ut oscillationes navis agitatae fluctibus eludantur, eae nimirum, quae observandum sidus versus tendunt; illae autem, quae his perpendiculares fiunt, ad latera observatoris, nondum evitari eodem possunt. Quo fit, ut accurata horizontis et sideris distantia non satis certo determinetur. Denique horizontis ex varia refractione inconstans altitudo, et noctu, vel nebulis in eo oberrantibus male dister-minatus conspectus incertas adeo reddunt observationes. Hinc fit, ut ex erroribus in latitudine et tempore commissis insignis differentia (praesertim cum in unum conspirent) longitudinis verae a computata exoriatur et locum navis reddat admodum dubium. Idcirco operam dedi, ut incerto et confuso horizonte misso aliam methodum tutiorem multo, eamque frequentius usurpandam investigarem.

 

 

 

 

Ad determinandum tempus meridiani primi Optimum esse medium censetur, omnibusque ex comparato siderum situ deduc-tionibus praeferendum horologium nauticum, ejus indolis, ut magno temporis intervallo paucis minutis secundis aberret. Oscillatoria horologia impetus agitati maris minime omnium ferunt. Elateri,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика