lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 190


atque adeo sine Ulis exquisitissima horologia frustra sunt. Interea navis pellitur procellae impetu, detorquetur fluctibus a scopo proposito, acceleratur cursus secundo mari, retardatur contrario, vel ad laterales piagas vi illius urgetur. Per septimanas quando- que sie jactatus qui scire potest nauclerus, ubi quaerendi sint portus, ubi evitanda brevia, scopuli, inaccessa praeeipitiis littora? Alia itaque exeogitanda erunt navigantibus ad has difficultates amoliendas instrumenta, quae, quod dolendum, pauca usibus apta adinventa, pauciora adhuc, quae usu sunt reeepta; quamquam magis necessaria esse videntur: cum nubilo coelo sueverint atrocius saevire procellae, propius instare pericula. Id omne mecum reputans, quantum ad potui, intendi animi vires ad exeo­gitanda nova remedia, quibus tot incommoda averti possent; nec rae voto prorsus excidisse puto.

 

 

 

Duplicis autem generis illa esse animadverti. Alterum requi-rit instrumenta secundum theoriam optime elaborata, quae modico praeeunte examine practico usurpari possint; cujusmodi sunt Amussium autographum, item Dromoscopium, Cymatometrum et Salometrum, quae suo loco describuntur et explicantur.

 

Alterum vero genus longam adhuc experientiam postulat, Postulat labores et vigilias nautarum, ingeniosas Physicorum et Mathematicorum lucubrationes. Consistit autem in vera theo­ria fluxuum maris et phaenomenorum acus magneticae, fidis observationibus fundata. Singula pro virili persequor in tertia parte hujus opusculi, de erudita navigatione, quam omnibus navigandi studiosis, increpante Plinio, commendo: „Immensa multitudo, aperto quodeunque est mari, hospitalique littorum omnium appulsu navigat, sed lucri non scientiae gratia; nec repu-tat caeca mens et tantum avaritiae intenta id ipsum scientia tutius posse fieri".

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика