lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 202


§ 6

Agitationes laterales in contractis dieto modo stellis produ-cunt oscillationes quae nautico aequilibrio utcunque averti pos-sunt; adhibitaque cura in observando primo accessu motus stella­rum obvii, ut et post aliquot reciprocationes ultimo appulsu, divisio temporis bifariam et dimidii additio ad id, quod ante primum erat accessum, simili modo indicabit horam in meri­diano navis.

 

 

 

§ 7

Quamvis autem in usu instrumenti (§ 3) descripti una vel altera oscillatio in primo mutuo accessu stellarum, aut ultimo decessu elabatur observatori; tarnen cum oscillatio quaelibet parallelogrammorum, adeoque et speculorum vix minutum secun-dum durat; error in tempore ultra 4 minuta secunda oriri vix aut ne vix quidem posse videtur, etiam satis valida agitatione. Vibrationes vero navis, quae jam naufragium minantur, ac obser­vatori machinam e manibus et spem ex animo excutiunt, nulla ratione observationes vel rudissimas permittent.

 

 

 

§ 8

Ad minuendum autem taedium accuratae divisionis totius quadrantis, et ad majorem illius exactitudinem acquirendam hoc medium commendo. Dividatur arcus metallicus in novem partes aequales, quam accuratissime fieri potest. Denique aptetur lamina metallica LL (fig. VI), in 10 gradus divisa ita ut divisio decem graduum in lamina LL respondeat ex amussi nonae parti quadrantis. Hinc fiet 1) ut cum idem sit sibi semper aequale, eadem divisio omnium 90 graduum non solum aequabilis, verum

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика