lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 212


supra modum magnus censetur, et in methodo jam а me propo­sita ad tempus accuratissime determinandum sufficiat; ' verum tarnen meo judicio latitudo certius determinata non solum pro-pter se ipsam navigatoribus exoptanda est, sed et ad verifican-dam aliam methodum, quae secunda parte tractatur, quam plurimum confert. Idcirco singulari hoc capite modum ostendo, quo deserto horizonte ex tempore accurate cognito latitudo multo praecisius solito inveniri queat.

 

§ 15

Istud autem non multum absimili modo assequi possumus quam quo tempus in loco navis determinamus, scilicet. Institua-tur methodo et instrumento supra descripto observatio duarum stellarum in eodem circulo verticali, earum praesertim quae ver-ticalem cito transcurrunt sibi obviae, cujusmodi sunt, quae declinatione et ascensione non parum inter se differunt. Earum autem quam plurimis sereno coelo uti, et aptissimas ad obser-vandum eligere potest, quicunque etiam mediocriter in Astro-nomia versatus est.

 

 

§ 16

Per Observationen! igitur patet lineam ex Z (fig. VIII) per FD ad horizontem hh excurrentem esse verticale. Lineas PF et PD a polo ad Stellas observatas esse arcus circulorum maximorum cognitos, ut et angulum eis comprehensum ad polum notum ex catalogo fixarum; idcirco cognoscuntur per Trigonometriam singulae partes trianguli PFD. Porro cum etiam distantia co-luri Pm a meridiano navis ZP inventa sit per determinationem temporis in eodem meridiano (§ 12), a indeque angulus mPZ innotescit, atque etiam angulus mPF patet per distantiam coluri ab arcu PF ex catalogo. Subtrahatur igitur ab angulo mZP,

 

a В подлиннике ошибочно § 14

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика